monumenta.ch > Cassiodorus > 32
Cassiodorus, Institutiones, 1, XXXI. De monachis curam infirmorum habentibus. <<<     >>> XXXIII. Oratio Cassiodori.

Cassiodorus, Institutiones, 1, CAPUT XXXII. Exhortatio Cassiodori ad monachos et abbates Chalcedonium et Geruntium.

1 Quapropter omnes, quos monasterii septa concludunt, tam Patrum regulas quam praeceptoris proprii iussa servate, et libenter quae vobis salubriter imperantur efficite: quia magnae remunerationis est praemium sine aliquo murmure praeceptis salutaribus obedire. Vos autem viros sanctissimos abbates Chalcedonium et Geruntium deprecor, ut sic cuncta disponatis, quatenus gregem vobis creditum (praestante Domino) ad beatitudinis dona perducere debeatis. Peregrinum igitur ante omnia suscipite, eleemosynam date, nudum vestite, esurienti panem frangite: quoniam iste vere dicendus est consolator, qui miseros consolatur.
2 Ipsos autem rusticos qui ad vestrum monasterium pertinent, bonis moribus erudite, quos adiectarum pensionum pondere non gravetis; scriptum est enim: Iugum meum suave est, et onus meum leve [Matth. XI, 30]. Illud vero quod familiare rusticis comprobatur, furta nesciant, lucos colere prorsus ignorent, vivant innoxio proposito et simplicitate felici.
3 Secundo illis ordo conversationis purissimus imponatur, frequenter ad monasteria sancta conveniant, ut erubescant vestros se dici, et non de vestra institutione cognosci. Sciant etiam Deum ubertatem agris eorum dignanter infundere, si eum fideliter consueverint invocare.
4 Facta [ed., Data] est itaque vobis quaedam urbs propria, cives religiosi: in qua si concorditer et spiritualiter (Domino praestante) transigitis, coelestis iam patriae praefiguratione gaudetis. Nolite amare desidiam, quam Domino cognoscitis odiosam. Praesto vobis sunt sanctarum Scripturarum instrumenta dogmatica cum expositoribus suis, qui vere sunt florigeri campi, coelestis paradisi poma suavia, unde et fideles animae salubriter imbuantur, et linguae vestrae non caduco, sed fructifero nimis instruantur eloquio. Quapropter desideranter introite mysteria Domini, ut sequentibus iter indicare possitis: quia magnae verecundiae pondus est habere quod legas, et ignorare quod doceas.
5 Et ideo futurae beatitudinis memores, vitas Patrum, confessiones fidelium, passiones martyrum legite constanter (quas inter alia in epistola sancti Hieronymi ad Chromatium et Heliodorum destinata [Baronius Praefat. in Martyrolog. Roman. cap. 7, dubitat an sit Hieronymi.], procul dubio reperitis) qui per totum orbem terrarum floruere; ut sancta imitatio vos provocans, ad coelestia regna perducat.
6 Scientes quia non solum in agone sanguinis, aut in virginitate carnis positae sunt coronae, sed et omnes qui (iuvante Deo) vitia sui corporis vincunt, recteque credunt, palmam sanctae remunerationis accipiunt. Sed ut facilius (sicut dictum est) mortiferas mundi delectationes, noxiaque blandimenta, Domino praestante, vincatis, et sitis huius saeculi (sicut de beatis legitur) transeuntes, ad illud semper primi psalmi festinate remedium salutare, ut legem Domini diebus noctibusque meditemini. Tunc non inveniet inimicus protervus locum, cum totum Christus occupaverit animum.
7 Nam et Pater Hieronymus pulchre complexus est, dicens [Epist. IV ad Rusticum]: Ama lectionem Scripturarum, et carnis vitia non amabis.
8 Dicite mihi, viri prudentissimi, quid beatius quam illum habere propitium, quem iratum non valemus effugere? Nam si praefectum vox praeconis enuntiet, si carpentum [Praefectus Urbis carpento ferebatur. Vide Variar lib. VI, cap. 3.] ipsius strepentibus rotis transire noscamus, nonne omnes voluptates cordis abiicimus, dum aspectum ipsius reverentiamque metuimus? Deus intonat per convexa coeli, fulgura demonstrat in nubibus, frequenter commovet fundamenta terrarum, et, proh dolor!
9 praesentia ipsius non timetur, qui ubique totus et omnipotens esse cognoscitur. Quapropter absentem Iudicem non credamus, et rei ad ipsius tribunalia non veniemus. Qui minus peccat, gratias agat, quoniam non est desertus a Domini misericordia, ut praeceps laberetur ad vitia. Qui plurimum deliquit, incessanter exoret; nemo se ad excusationes perfidas et subdola vota convertat.
10 Reos nos fateamur, qui absolute delinquimus. Nihil est stultius quam illi velle mentiri, cui nullatenus probatur illudi. Parata est misericordia, si petatur mente purissima. Nulla est causa deterior apud pium Iudicem, nisi quando subiectus suam negligit sospitatem.
11 Oremus ergo, fratres charissimi, quatenus qui humano generi tam magna largitus est, ut ovem perditam reportare suis humeris dignaretur, et per incorporationis beneficium rumperet vincula peccatorum, ut ignaris atque alienatis fidei arcana patefaceret, baptisma donaret, martyrium concederet, eleemosynas fieri suaderet, sancta quoque nos orationis institutione purgaret, remittere nos fratribus peccata praeciperet, ut ipse quoque similiter debita nostra laxaret, ut converteremus errantes, quatenus erroris nostri ligamina solverentur; ut poenitentiam summo studio quaereremus, ut haberemus abundantiam charitatis erga Deum et proximum nostrum. Super his etiam communicationem corporis et sanguinis sui clementissimus Redemptor indulsit; quatenus pietas Creatoris hinc maxime possit intelligi, cum nos tantis beneficiis (si tamen eum puro corde quaeramus) fecisset absolvi. Addat ipse quoque nunc cumulum muneribus suis, sensus nostros illuminet, corda nostra purificet, ut Scripturas sanctas mente purissima cognoscere mereamur, et mandata ipsius suffragante nobis eius gratia compleamus.
Cassiodorus HOME

bmv294.102 csg199.106 hab79.62

Cassiodorus, Institutiones, 1, XXXI. De monachis curam infirmorum habentibus. <<<     >>> XXXIII. Oratio Cassiodori.
monumenta.ch > Cassiodorus > 32

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik